Rozmiar: 15909 bajtów

CCCLII.

1460, September 29. Kamenz.

Abt Nicolaus (VI.) Viereckel macht eine Stiftung für den Klosterconvent.

In nomine domini amen. Nos frater Nicolaus miseracione divina abbas monasterii in Camencz, frater Erasmus prior, frater Michael subprior, frater Nicolaus prepositus in Wartha, frater Petrus borsarius, frater Michael granarius, frater Bernhardus plebanus in Wirben, frater Thomas plebanus in Franckenberg, ceterique officiales ac seniores dicti monasterii notumfacimus universis, quod sollicite considerantes et animo conpassivo perpendentes, quomodo omnes redditus et proventus a fidelibus quondam monasterio nostro ea de causa specialiter sunt donati, ut fratres conventuales ibidem deo servientes ac pondus laboris diei et estus sustinentes honorifice et laudabiliter iuxta formam ordinis in victualibus provideantur. Sed quod predicta pia intencio et devocio fidelium per nonnullos officiales minorem caritatem erga conventum habentes in substractione victualium sepissime impeditur et exinde murmur et inquietudo ac etiam occasio proprietatis et singularitatis tribuitur; hiis igitur omnibus, quantum secundum deum et observacionem sancte regule poterimus, obviare volentes, ut ipsi fratres eo ferventius et diligentius in divino officio ac aliis ceremoniis ordinis se exhibeant aliquos census, videlicet undecim marcarum ex singulari gracia conventui nostro damus, assignamus et perpetuis temporibus in futurum irrevocabiliter per priorem, qui pro tempore fuerit in hiis locis, pro pitancia et speciali refectione ultra prebendam dudum datam est in posterum plenarie dandam, tollendam et colligendam concedimus, videlicet apud bursarium monasterii unam marcam ex parte Kyliani Haugwitz, apud prepositum in Wartha unam marcam ex parte agri prepositure adiuncte, apud Nicolaum Gabel in Heymarsdorff unam sexagenam, apud Johannem Koboholcz duas sexagenas, apud Johannem Anthonii undecim fertones, apud consules civitatis Nisse duas marcas et super unam fordam (!) sive institam mediam marcam. Qui prior non iuxta suam, sed domini abbatis, seniorum ac totius conventus voluntatem honorifice et caritative tanquam fidelis dispensator dictos census pro sustentacione fratrum expendat, signanter tamen pro butiro ad alterum sive secundum pulmentum et par ovorum necnon pipere et saffrano ac in adventu et quadragesima pro singulari potu ad mensam, quantum se census extendere possunt. Insuper si prefati census aliquo modo, quod deus avertat, deperirent in parte aut in toto, volumus, ut restaurentur de melioribus et tutioribus censibus totius monasterii. Statuimus etiam, ut ipsa nostra et caritativa provisio ad cathalogum defunctorum sollicite conscribatur, ne tractu temporis per quenpiam valeat infringi aut in oblivionem tradi. Datum et confirmatum anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo in die sancti Michaelis archangeli.

Auf dem ersten Folium der das Todtenbuch von Kamenz enthaltenden Handschrift, jetzt in der Königl, und Universitätsbibliothek zu Breslau (IV. Fol. 216). Vgl. Ztschr. IV. 307. Im Necrologe selbst ist dieser Stiftung unter d. 26. November (a. a. O. S. 334) mit folgenden Worten gedacht: Item ob. pie memorie d. Nicolaus Vireckel quondam abbas in Kamencz, qui census undecim marcarum ex singulari gracia conventui assignavit temporibus perpetuis duraturis, ut in primo huius libri folio luculencius est signatum.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów